Context243953

Download triples
rdf:type qkg:Context
qkg:mentions qkg:Person27095
qkg:contextText Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia. Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse. Itaque, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli; alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt. (citato in Gellio, Noctes atticae, XV, 12) (it)
Property Object

Triples where Context243953 is the object (without rdf:type)

qkg:Mention494672 qkg:hasContext
Subject Property