Context276927

Download triples
rdf:type qkg:Context
so:source http://www.thelatinlibrary.com/iordanes1.html#XXXIX
qkg:contextText Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus. Quid autem aliud vos quam bellare consuetum? Aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? Magnum munus a natura animos ultione satiare. Adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. Vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis aduersarii mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. Non fallor eventu . Primus in hoste tela coiciam. Si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est. (it)
Property Object

Triples where Context276927 is the object (without rdf:type)

qkg:Mention561707 qkg:hasContext
Subject Property