qkg:contextText
|
Virtus, Albine, est pretium persolvere verum | quis in versamur, quis vivimus rebus, potesse, | virtus est homini scire id quod quaeque habeat res, | virtus scire homini rectum, utile quid sit, honestum, | quae bona, quae mala item quid inutile, turpe, inhonestum, | virtus quaerendae finem re scire modumque, | virtus divitiis pretium persolvere posse, | virtus id dare quod re ipsa debetur honori, | hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum | contra defensorem hominum morumque bonorum, | hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum, | commoda praeterea patriai prima putare, | deinde parentum, tertia iam postremaque nostra. (vv. 1342-1354 Krenkel) (it) |