Context359324

Download triples
rdf:type qkg:Context
qkg:contextText Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus | finibus in Cecropis funestos reddidit agros | vastavitque vias, exhausit civibus urbem. | Nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, | aeƫra permensus multum camposque natantis, | incubuit tandem populo Pandionis omni. | Inde catervatim morbo mortique dabantur. | Principio caput incensum fervore gerebant | et duplicis oculos suffusa luce rubentes. | Sudabant etiam fauces intrinsecus atrae | sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat | atque animi interpres manabat lingua cruore | debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. | Inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum | morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, | omnia tum vero vitai claustra lababant. | Spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, | rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. | Atque animi prorsum vires totius, omne | languebat corpus leti iam limine in ipso. | Intolerabilibusque malis erat anxius angor | adsidue comes et gemitu commixta querella, | singultusque frequens noctem per saepe diemque | corripere adsidue nervos et membra coactans | dissoluebat eos, defessos ante, fatigans. (vv. 1138-1162) (it)
Property Object

Triples where Context359324 is the object (without rdf:type)

qkg:Mention729493 qkg:hasContext
Subject Property