Mention131326

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. (ca)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Cicero
so:description Cato Maior de Senectute – On Old Age (44 BC) (en)
qkg:hasContext qkg:Context64330
qkg:hasContext qkg:Context64329
Property Object

Triples where Mention131326 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation122842 qkg:hasMention
Subject Property