so:text
|
Neque enim ita mihi mea placent, ut non perpendam, quid alii de illis iudicaturi sint. Et quamvis sciam, hominis philosophi cogitationes esse remotas à iudicio vulgi, propterea quòd illius studium sit veritatem omnibus in rebus, quatenus id à Deo rationi humanæ permissum est, inquirere, tamen alienas prorsus à rectitudine opiniones fugiendas censeo. Itaque cum mecum ipse cogitarem, quàm absurdum ἀκρόαμα existimaturi essent illi, qui multorum seculorum iudiciis hanc opinionem confirmatam norunt, quòd terra immobilis in medio cœli, tanquam centrum illius posita sit, si ego contra assererem terram moveri... (ca) |