Mention362558

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur. (it)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Bede
so:description Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum (Ecclesiastical History of the English People) (en)
qkg:hasContext qkg:Context178568
qkg:hasContext qkg:Context178567
qkg:hasContext qkg:Context178566
Property Object

Triples where Mention362558 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation342685 qkg:hasMention
Subject Property