Mention397029

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Affectus, quibus conflictamur, concipiunt philosophi veluti vitia, in quae homines sua culpa labuntur; quos propterea ridere, flere, carpere vel detestari solent. Sic ergo se rem divinam facere, et sapientiae culmen attingere credunt, quando humanam naturam, quae nullibi est, multis modis laudare et eam, quae revera est, dictis lacessere norunt. Homines namque non ut sunt, sed ut eosdem esse vellent, concipiunt; unde factum est, ut plerumque pro e t h i c a satyram scripserint, et ut nunquam p o l i t i c a m conceperint, quae possit ad usum revocari; sed quae pro chimaera haberetur, vel quae in Utopia vel in illo poëtarum aureo saeculo, ubi scilicet minime necesse erat, institui potuisset. Cum igitur omnium scientiarum, quae usum habent, tum maxime p o l i t i c e s t h e o r i a ab ipsius p r a x i discrepare creditur, et regendae reipublicae nulli minus idonei aestimantur, quam theoretici seu philosophi. (ca)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Baruch_Spinoza
so:description Political Treatise (1677) (en)
qkg:hasContext qkg:Context195453
qkg:hasContext qkg:Context195452
Property Object

Triples where Mention397029 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation375605 qkg:hasMention
Subject Property