Mention647089

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt. (ca)
so:isPartOf https://la.wikiquote.org/wiki/Gaius_Iulius_Caesar
qkg:hasContext qkg:Context318836
Property Object

Triples where Mention647089 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation613516 qkg:hasMention
Subject Property