Mention853981

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessarian! ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio. (ca)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Cicero
so:description De Officiis – On Duties (44 BC) (en)
qkg:hasContext qkg:Context421153
qkg:hasContext qkg:Context421152
qkg:hasContext qkg:Context421151
Property Object

Triples where Mention853981 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation809223 qkg:hasMention
Subject Property