Mention915064

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Non privatim solum sed publice furimus. Homicidia conpescimus et singulas caedes: quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt minus noxia minusque monstrosa sunt: ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim. Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit. Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit quantum iis adversus quae parabatur acceserat. (ca)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Seneca_the_Younger
so:description Letter XCV: On the usefulness of basic principles (en)
so:description Epistulae Morales ad Lucilium (Moral Letters to Lucilius) (en)
qkg:hasContext qkg:Context451244
qkg:hasContext qkg:Context451243
Property Object

Triples where Mention915064 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation866893 qkg:hasMention
Subject Property