so:text
|
Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene", inquit, "nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene", inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?" Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari. (ca) |