Mention961792

Download triples
rdf:type qkg:Mention
so:text Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: tolle lege, tolle lege. Statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid. Nec occurrebat omnino audisse me uspiam, repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi iuberi nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex evangelica lectione cui forte supervenerat admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: "Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me," et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli cum inde surrexeram. arripui, aperui, et legi in silentio capitulum quo primum coniecti sunt oculi mei: "Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis." Nec ultra volui legere nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt. (it)
so:isPartOf https://en.wikiquote.org/wiki/Augustine_of_Hippo
so:description Confessions (c. 397) (en)
qkg:hasContext qkg:Context474118
qkg:hasContext qkg:Context474117
Property Object

Triples where Mention961792 is the object (without rdf:type)

qkg:Quotation910945 qkg:hasMention
Subject Property